# Institutio Oratoria 1.10.8

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 1, Chapter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/1.10.8

sed ego oratorem volo. non multum adiiciunt : sed aeque non erit totum, cui vel parva deerunt; et optimum quidem hoc esse conveniet; cuius etiamsi in arduo spes est, nos tamen praecipiamus omnia, ut saltem plura fiant. sed cur deficiat animus? natura enim perfectum oratorem esse non prohibet, turpiterque desperatur quidquid fieri potest. atque ego vel iudicio veterum poteram esse contentus.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
