# Institutio Oratoria 1.11.10-16

Quintilian, Institutio Oratoria, 1.11.10 to 1.11.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/1.11.10

vidi multos, quorum supercilia ad singulos vocis conatus adlevarentur, aliorum constricta, aliorum etiam dissidentia, cum alterum in verticem tenderent, altero paene oculus ipse premeretur. infinitum autem, ut mox dicemus, in his quoque rebus momentum est; et nihil potest placere quod non decet. debet etiam docere comoedus, quomodo narrandum, qua sit auctoritate suadendum, qua concitatione consurgat ira, qui flexus deceat miserationem. quod ita optime faciet, si certos ex comoediis elegerit locos et ad hoc maxime idoneos, id est, actionibus similes. iidem autem non ad pronuntiandum modo utilissimi verum ad augendam quoque eloquentiam maxime accommodati erunt. et haec, dum infirma aetas maiora non capiet; ceterum, cum legere orationes oportebit, cum virtutes earum iam sentiet, tum mihi diligens aliquis ac peritus adsistat, neque solum lectionem formet, verum ediscere etiam electa ex iis cogat et ea dicere stantem clare et quemadmodum agere oportebit, ut protinus pronuntiationem, vocem, memoriam exerceat. ne illos quidem reprehendendos puto, qui paulum etiam palaestricis vacaverunt. non de his loquor, quibus pars vitae in oleo, pars in vino consumitur, qui corporum cura mentem obruerunt (hos enim abesse ab eo quem instituimus quam longissime velim); sed nomen est idem iis, a quibus gestus motusque formantur, ut recta sint brachia, ne indoctae rusticae manus, ne status indecorus, ne qua in proferendis pedibus inscitia, ne caput oculique ab alia corporis inclinatione dissideant.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
