# Institutio Oratoria 1.11.17

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 1, Chapter 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/1.11.17

nam neque haec esse in parte pronuntiationis negaverit quisquam, neque ipsam pronuntiationem ab oratore secernet, et certe, quod facere oporteat, non indignandum est discere, cum praesertim haec chironomia, quae est, ut nomine ipso declaratur, lex gestus, et ab illis temporibus heroicis orta sit et a summis Graeciae viris atque ipso etiam Socrate probata, a Platone quoque in parte civilium posita virtutum et a Chrysippo in praeceptis de liberorum educatione compositis non omissa.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
