Latin
1.2.19 to 1.2.27
Quintilian, Institutio Oratoria 1.2.19-27
Not analysed yet
deinde cum proferenda sunt studia, caligat in sole et omnia nova offendit, ut qui solus didicerit quod inter multos faciendum est. mitto amicitias, quae ad senectutem usque firmissime durant religiosa quadam necessitudine imbutae. neque enim est sanctius sacris iisdem quam studiis initiari. sensum ipsum, qui communis dicitur, ubi discet, cum se a congressu, qui non hominibus solum sed mutis quoque animalibus naturalis est, segregarit? adde quod domi ea sola discere potest, quae ipsi praecipientur, in schola etiam quae aliis. audiet multa cotidie probari, multa corrigi; proderit alicuius obiurgata desidia, proderit laudata industria, excitabitur laude aemulatio, turpe ducet cedere pari, pulchrum superasse maiores. accendunt omnia haec animos, et licet ipsa vitium sit ambitio, frequenter tamen causa virtutum est. non inutilem scio servatum esse a praeceptoribus meis morem, qui, cum pueros in classes distribuerant, ordinem dicendi secundum vires ingenii dabant; et ita superiore loco quisque declamabat, ut praecedere profectu videbatur. huius rei iudicia praebebantur; ea nobis ingens palma, ducere vero classem multo pulcherrimum. nec de hoc semel decretum erat; tricesimus dies reddebat victo certaminis potestatem. ita nec superior successu curam remittebat et dolor victum ad depellendam ignominiam concitabat. id nobis acriores ad studia dicendi faces subdidisse quam exhortationem docentium, paedagogorum custodiam, vota parentum, quantum animi mei coniectura colligere possum, contenderim. sed sicut firmiores in litteris profectus alit aemulatio, ita incipientibus atque adhuc teneris condiscipulorum quam praeceptoris iucundior hoc ipso quod facilior imitatio est. vix enim se prima elementa ad spem tollere effingendae, quam summam putant, eloquentiae audebunt; proxima amplectentur magis, ut vites arboribus applicitae inferiores prius apprehendendo ramos in cacumina evadunt. quod adeo verum est, ut ipsius etiam magistri, si tamen ambitiosis utilia praeferet, hoc opus sit, cum adhuc rudia tractabit ingenia, non statim onerare infirmitatem discentium, sed temperare vires suas et ad intellectum audientis descendere.