# Institutio Oratoria 1.2.28-30

Quintilian, Institutio Oratoria, 1.2.28 to 1.2.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/1.2.28

nam ut vascula oris angusti superfusam humoris copiam respuunt, sensim autem influentibus vel etiam instillatis complentur, sic animi puerorum quantum excipere possint videndum est. nam maiora intellectu velut parum apertos ad percipiendum animos non subibunt. utile igitur habere, quos imitari primum, mox vincere velis. ita paulatim et superiorum spes erit. his adiicio, praeceptores ipsos non idem mentis ac spiritus in dicendo posse concipere singulis tantum praesentibus quod illa celebritate audientium instinctos. maxima enim pars eloquentiae constat animo. hunc adfici, hunc concipere imagines rerum et transformari quodammodo ad naturam eorum, de quibus loquimur, necesse est. is porro, quo generosior celsiorque est, hoc maioribus velut organis commovetur; ideoque et laude crescit et impetu augetur et aliquid magnum agere gaudet.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
