# Institutio Oratoria 1.3.17-18

Quintilian, Institutio Oratoria, 1.3.17 to 1.3.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/1.3.17

iam si minor in eligendis custodum vel praeceptorum moribus fuit cura, pudet dicere, in quae probra nefandi homines isto caedendi iure abutantur, quam det allis quoque nonnunquam occasionem hic miserorum metus. non morabor in parte hac; nimium est quod intelligitur. quare hoc dixisse satis est; in aetatem infirmam et iniuriae obnoxiam nemini debet nimium licere. nunc quibus instituendus sit artibus, qui sic formabitur, ut fieri possit orator, et quae in quaque aetate inchoanda, dicere ingrediar.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
