Latin
1.3.9 to 1.3.16
Quintilian, Institutio Oratoria 1.3.9-16
Not analysed yet
itaque et virium plus adferunt ad discendum renovati ac recentes et acriorem animum, qui fere necessitatibus repugnat. nec me offenderit lusus in pueris; est et hoc signum alacritatis; neque illum tristem semperque demissum sperare possim erectae circa studia mentis fore, cum in hoc quoque maxime naturali aetatibus illis impetu iaceat. modus tamen sit remissionibus, ne aut odium studiorum faciant negatae aut otii consuetudinem nimiae. sunt etiam nonnulli acuendis puerorum ingeniis non inutiles lusus, cum positis invicem cuiusque generis quaestiunculis aemulantur. mores quoque se inter ludendum simplicius detegunt; modo nulla videatur aetas tam infirma, quae non protinus quid rectum pravumque sit discat, tum vel maxime formanda, cum simulandi nescia est et praecipientibus facillime cedit. frangas enim citius quam corrigas, quae in pravum induruerunt. protinus ergo, ne quid cupide, ne quid improbe, ne quid impotenter faciat, monendus est puer; habendumque in animo semper illud Vergilianum: adeo in teneris consuescere multum est. Caedi vero discentes, quamlibet et receptum sit et Chrysippus non improbet, minime velim. primum ,quia deforme atque servile est et certe, (quod convenit, si aetatem mutes), iniuria est; deinde, quod, si cui tam est mens illiberalis, ut obiurgatione non corrigatur, is etiam ad plagas ut pessima quaeque mancipia durabitur: postremo, quod ne opus erit quidem hac castigatione, si assiduus studiorum exactor astiterit. nunc fere negligentia paedagogorum sic emendari videtur, ut pueri non facere, quae recta sunt, cogantur sed cur non fecerint puniantur. denique cum parvulum verberibus coegeris, quid iuveni facias, cui nec adhiberi potest hic metus et maiora discenda sunt? adde ,quod multa vapulantibus dictu deformia et mox verecundiae futura saepe dolore vel metu acciderunt, qui pudor frangit animum et abiicit atque ipsius lucis fugam et taedium dictat.