Latin
1.4.11 to 1.4.15
Quintilian, Institutio Oratoria 1.4.11-15
Not analysed yet
quaeret hoc etiam, quomodo duabus demum vocalibus in se ipsas coeundi natura sit, cum consonantium nulla nisi alteram frangat. atqui littera I sibi insidit, coniicit enim est ab illo iacit, et V, quomodo nunc scribitur uulgus et seruus. sciat etiam Ciceroni placuisse aiio Maiiamque geminata I scribere; quod si est, etiam iungetur ut consonans. quare discat puer, quid in litteris proprium, quid commune, quae cum quibus cognatio; nec miretur, cur ex scamno fiat scabillum aut a pinno (quod est acutum) securis utrinque habens aciem bipennis; ne illorum sequatur errorem, qui, quia a pennis duabus hoc esse nomen existimant, pennas avium dici volunt. neque has modo noverit mutationes, quas adferunt declinatio aut praepositio, ut secat secuit, cadit excidit, caedit excidit, calcat exculcat (et fit a lavando lotus et inde rursus inlutus et mille talia), sed quae rectis quoque casibus aetate transierunt. nam ut Valesii Fusii in Valerios Furiosque venerunt: ita arbos, labos, vapos etiam et clamos ac lases fuerunt. atque haec ipsa S littera ab his nominibus exclusa in quibusdam ipsa alteri successit, nam mertare atque pultare dicebant, quin fordeum faedosque pro aspiratione F velut simili littera utentes; nam contra Graeci aspirare F ut φ solent, ut pro Fundanio Cicero testem, qui primam eius litteram dicere non possit, irridet. sed B quoque in locum aliarum dedimus aliquando, unde Burrus et Bruges et balaena . nec non eadem fecit ex duello bellum, unde Duellios quidam dicere Bellios ausi.