Latin
1.4.21 to 1.4.27
Quintilian, Institutio Oratoria 1.4.21-27
Not analysed yet
vocabulum an appellatio dicenda sit προσηγορία et subiicienda nomini necne, quia parvi refert, liberum opinaturis relinquo. nomina declinare et verba in primis pueri sciant, neque enim aliter pervenire ad intellectum sequentium possunt; quod etiam monere supervacuum erat, nisi ambitiosa festinatione plerique a posterioribus inciperent et, dum ostentare discipulos circa speciosiora malunt, compendio morarentur. atqui si quis et didicerit satis et (quod non minus deesse interim solet) voluerit docere quae didicit, non erit contentus tradere in nominibus tria genera et quae sunt duobus omnibusve communia. nec statim diligentem putabo, qui promiscua, quae ἐπίκοινα dicuntur, ostenderit, in quibus sexus uterque per alterum apparet; aut quae feminina positione mares aut neutrali feminas significant, qualia sunt Murena et Glycerium. scrutabitur ille praeceptor acer atque subtilis origines nominum, quae ex habitu corporis Rufos Longosque fecerunt; ubi erit aliud secretius, Sullae ,Burri, Galbae, Plauti, Pansae, Scauri taliaque; et ex casu nascentium; hic Agrippa et Opiter et Cordus et Postumus erunt; et ex iis, quae post natos eveniunt, unde Vopiscus. iam Cottae, Scipiones, Laenates, Serani sunt ex variis causis. gentes quoque ac loca et alia multa reperias inter nominum causas. in servis iam intercidit illud genus, quod ducebatur a domino, unde Marcipores Publiporesque. quaerat etiam, sitne apud Graecos vis quaedam sexti casus et apud nos quoque septimi. nam cum dico hasta percussi, non utor ablativi natura; nec, si idem Graece dicam, dativi. sed in verbis quoque quis est adeo imperitus, ut ignoret genera et qualitates et personas et numeros? litterarii paene ista sunt ludi et trivialis scientiae. iam quosdam illa turbabunt, quae declinationibus non tenentur. nam et quaedam participia an verba an appellationes sint, dubitari potest, quia aliud alio loco valent,