Latin
1.5.33 to 1.5.34
Quintilian, Institutio Oratoria 1.5.33-34
Not analysed yet
sunt etiam proprii quidam et inenarrabiles soni, quibus nonnunquam nationes reprehendimus. remotis igitur omnibus, de quibus supra dixi, vitiis erit illa quae vocatur ὀρθοέπεια, id est emendata cum suavitate vocum explanatio: nam sic accipi potest recta. cetera vitia omnia ex pluribus vocibus sunt, quorum est soloecismus, quanquam circa hoc quoque disputatum est. nam etiam qui complexu orationis accidere eum confitentur, quia tamen unius emendatione verbi corrigi possit, in verbo esse vitium non in sermone contendunt;