# Institutio Oratoria 1.5.61-67

Quintilian, Institutio Oratoria, 1.5.61 to 1.5.67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/1.5.61

ne in a quidem atque s litteras exire temere masculina Graeca nomina recto casu patiebantur, ideoque et apud Caelium legimus Pelia cincinnatus et apud Messalam bene fecit Euthia et apud Ciceronem Hermagora , ne miremur, quod ab antiquorum plerisque Aenea ut Anchisa sit dictus. nam si ut Maecenas, Sufenas, Asprenas dicerentur, genitivo casu non e littera, sed tis syllaba terminarentur. inde Olympo et tyranno acutam syllabam mediam dederunt, quia duabus longis insequentibus primam brevem acui noster sermo non patitur. sic genitivus Ulixi et Achilli fecit, sic alia plurima. nunc recentiores instituerunt Graecis nominibus Graecas declinationes potius dare, quod tamen ipsum non semper fieri potest. mihi autem placet Latinam rationem sequi, quousque patitur decor. neque enim iam Calypsonem dixerim ut Iunonem, quanquam secutus antiquos, C. Caesar utitur hac ratione declinandi. sed auctoritatem consuetudo superavit. in ceteris, quae poterunt utroque modo non indecenter efferri, qui Graecam figuram sequi malet, non Latine quidem sed tamen citra reprehensionem loquetur. simplices voces prima positione id est natura sua constant, compositae aut praepositionibus subiunguntur ut innocens (dum ne pugnantibus inter se duabus, quale est inperterritus; alioqui possunt aliquando continuari duae ut incompositus, reconditus et quo Cicero utitur subabsurdum ), aut e duobus quasi corporibus coalescunt, ut maleficus. nam ex tribus nostrae utique linguae non concesserim; quamvis capsis Cicero dicat compositum esse ex cape si vis, et inveniantur qui Lupercalia aeque tres partes orationis esse contendant, quasi luere per caprum; nam solitaurilia iam persuasum est esse suouetaurilia , et sane ita se habet sacrum, quale apud Homerum quoque est. sed haec non tam ex tribus quam ex particulis trium coeunt. ceterum etiam ex praepositione et duobus vocabulis dure videtur struxisse Pacuvius Nerei repandirostrum, incuruiceruicum pecus.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
