Latin
1.6.13 to 1.6.14
Quintilian, Institutio Oratoria 1.6.13-14
Not analysed yet
illi autem iidem, cum interrogantur, cur aper apri et pater patris faciat, illud nomen positum, hoc ad aliquid esse contendunt. praeterea quoniam utrumque a Graeco ductum sit, ad eam rationem recurrunt, ut πατρός patris, κάπρου apri faciat. illa tamen quomodo effugient, ut, nomina quamvis feminina singulari nominativo us litteris finita nunquam genitivo casu ris syllaba terminentur, faciat tamen Venus Veneris? item cum es litteris finita per varios exeant genitivos, nunquam tamen eadem ris syllaba terminatos, Ceres cogat dici Cereris ?