Latin
1.6.17 to 1.6.21
Quintilian, Institutio Oratoria 1.6.17-21
Not analysed yet
inhaerent tamen ei quidam molestissima diligentiae perversitate, ut audaciter potius dicant quam audacter, licet omnes oratores aliud sequantur, et emicavit non emicuit et conire non coire. his permittamus et audivisse et sciuisse et tribunale et faciliter dicere; frugalis quoque sit apud illos non fugi, nam quo alio modo fiet frugalitas? iidem centum milia nummum et fidem Deum ostendant duplices quoque soloecismos esse, quando et casum mutant et numerum; nesciebamus enim ac non consuetudini et decori serviebamus, sicut in plurimis, quae M. Tullius in Oratore divine ut omnia exequitur. sed Augustus quoque in epistulis ad C. Caesarem scriptis emendat, quod is calidum dicere quam caldum malit, non quia id non sit Latinum sed quia sit odiosum et, ut ipse Graeco verbo significavit, περίεργον. atqui hanc quidam ὀρθοέπειαν solam putant, quam ego minime excludo. quid enim tam necessarium quam recta locutio? immo inhaerendum ei iudico, quoad licet, diu etiam mutantibus repugnandum; sed abolita atque abrogata retinere insolentiae cuiusdam est et frivolae in parvis iactantiae. multum enim litteratus, qui sine aspiratione et producta secunda syllaba salutarit (avere est enim) et calefacere dixerit potius, quam quod dicimus, et conservauisse, his adiiciat face et dice et similia. recta est haec via;