# Institutio Oratoria 1.6.30-31

Quintilian, Institutio Oratoria, 1.6.30 to 1.6.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/1.6.30

nonnunquam etiam barbara ab emendatis conatur discernere, ut cum, triquetram dici Siciliam an Triquedram, meridiem an medidiem oporteat quaeritur, aliaque quae consuetudini serviunt. continet autem in se multam eruditionem, sive ex Graecis orta tractemus, quae sunt plurima, praecipueque Aeolica ratione (cui est sermo noster simillimus) declinata, sive ex historiarum veterum notitia nomina hominum, locorum, gentium, urbium requiramus, unde Bruti, Publicolae, Pythici? cur Latium, Italia, Beneventum? quae Capitolium et collem Quirinalem et Argiletum appellandi ratio?

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
