# Institutio Oratoria 1.6.38

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 1, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/1.6.38

sed hoc tanti fuit vertere, ut merula, quia sola volat, quasi mera volans nominaretur. quidam non dubitaverunt etymologine subiicere omnem nominis causam: ut ex habitu, quemadmodum dixi, Longos et Rufos, ex sono strepere, murmurare; etiam derivata, ut a uelocitate dicitur velox, et composita pluraque his similia, quae sine dubio aliunde originem ducunt, sed arte non egent, cuius in hoc opere non est usus nisi in dubiis.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
