# Institutio Oratoria 1.6.9-11

Quintilian, Institutio Oratoria, 1.6.9 to 1.6.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/1.6.9

sed pace dicere hominis eruditissimi liceat, si fervit putat illi simile currit et legit, fervo dicetur ut lego et curro, quod nobis inauditum est. sed non est haec vera comparatio; nam fervit est illi simile servit, quam proportionem sequenti dicere necesse est fervire ut servire. prima quoque aliquando positio ex obliquis invenitur, ut memoria repeto convictos a me, qui reprehenderant, quod hoc verbo usus essem, pepigi; nam id quidem dixisse summos auctores confitebantur, rationem tamen negabant permittere, quia prima positio paciscor, cum haberet naturam patiendi, faceret tempore praeterito pactus sum. nos praeter auctoritatem oratorum atque historicorum analogia quoque dictum hoc tuebamur. nam cum legeremus in XII tabulis ni ita pagunt, inveniebamus simile huic cadunt, inde prima positio, etiamsi vetustate exoleverat, apparebat paco ut cado, unde non erat dubium sic pepigi nos dicere ut cecidi.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
