# Institutio Oratoria 1.7.10-17

Quintilian, Institutio Oratoria, 1.7.10 to 1.7.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/1.7.10

nam k quidem in nullis verbis utendum puto, nisi quae significant, etiam ut sola ponatur. hoc eo non omisi, quod quidam eam, quotiens a sequatur, necessariam credunt, cum sit c littera, quae ad omnes vocales vim suam perferat. verum orthographia quoque consuetudini servit, ideoque saepe mutata est. nam illa vetustissima transeo tempora, quibus et pauciores litterae nec similes his nostris earum formae fuerunt et vis quoque diversa, sicut apud Graecos o litterae, quae interim longa ac brevis ut apud nos, interim pro syllaba quam nomine suo exprimit posita est; ut Latinis veteribus d plurimis in verbis adiectam ultimam, quod manifestum est etiam ex columna rostrata, quae est Duilio in foro posita; interim g quoque, ut in pulvinari Solis, qui colitur iuxta aedem Quirini, vesperug, quod vesperuginem accipimus. de mutatione etiam litterarum, de qua supra dixi, nihil repetere hic necesse est, fortasse enim sicut scribebant etiam loquebantur. semivocales geminare diu non fuit usitatissimi moris, atque e contrario usque ad Accium et ultra porrectas syllabas geminis, ut dixi, vocalibus scripserunt. diutius duravit, ut e et i iungendis eadem ratione qua Graeci ει uterentur; ea casibus numerisque discreta est, ut Lucilius praecipit: iam puerei venere, e postremum. facito atque i, Ut pueri plures fiant; ac deinceps idem: mendaci furique addes e, cum dare furi iusseris. quod quidem cum supervacuum est, quia i tam longae quam brevis naturam habet, tum incommodum aliquando. nam in iis, quae proximam ab ultima litteram e habebunt et i longa terminabuntur, illam rationem sequentes utemur e gemina, qualia sunt haec aurei, argentei et his similia. idque iis praecipue, qui ad lectionem instituentur, etiam impedimento erit; sicut in Graecis accidit adiectione i litterae, quam non solum dativis casibus in parte ultima ascribunt sed quibusdam etiam interponunt, ut in ΛΗΙΣΤΗΙ quia etymologia ex divisione in tris syllabas facta desideret eam litteram.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
