# Institutio Oratoria 2.1.12

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 2, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/2.1.12

et pro testibus et in testes, in mediis litium medullis versantur? arma sunt haec quodammodo praeparanda semper, ut iis, cum res poscet, utare. quae qui pertinere ad orationem non putabit, is ne statuam quidem inchoari credet, cum eius membra fundentur. neque hanc (ut aliqui putabunt) festinationem meam sic quisquam calumnietur, tanquam eum, qui sit rhetori traditus, abducendum protinus a grammaticis putem.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
