Latin
Book 2, Chapter 10
Quintilian, Institutio Oratoria 2.10.15
Not analysed yet
quin aliquando etiam argumentum ex ipsis positionum vitiis ducimus. sed haec suo quaeque loco. quamvis enim omne propositum operis a nobis destinati eo spectet, ut orator instituatur, tamen, ne quid studiosi requirant, etiam si quid erit, quod ad scholas proprie pertineat, in transitu non omittemus.