# Institutio Oratoria 2.10.6

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 2, Chapter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/2.10.6

erit optimum; sed certe sint grandia et tumida, non stulta etiam et acrioribus oculis intuenti ridicula: ut, si iam cedendum est, impleat se declamator aliquando, dum sciat, ut quadrupedes, cum viridi pabulo distentae sunt, sanguinis detractione curantur et sic ad cibos viribus conservandis idoneos redeunt, ita sibi quoque tenuandas adipes, et quidquid humoris corrupti contraxerit, emittendum, si esse sanus ac robustus volet. alioqui tumor ille inanis primo cuiusque veri operis conatu deprehendetur.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
