Latin
Book 2, Chapter 13
Quintilian, Institutio Oratoria 2.13.1
Not analysed yet
nemo autem a me exigat id praeceptorum genus, quod est a plerisque scriptoribus artium traditum, ut quasi quasdam leges inmutabili necessitate constrictas studiosis dicendi feram: utique prooemium et id quale, proxima huic narratio, quae lex deinde narrandi, propositio post hanc vel, ut quibusdam placuit, excursio, tum certus ordo quaestionum ceteraque, quae, velut si aliter facere fas non sit, quidam tanquam iussi sequuntur.