# Institutio Oratoria 2.13.16-17

Quintilian, Institutio Oratoria, 2.13.16 to 2.13.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/2.13.16

sed adiuvatur his quoque, si tamen rectam viam, non unam orbitam monstrent; a qua declinare qui crediderit nefas, patiatur necesse est illam per funes ingredientium tarditatem. itaque et stratum militari labore iter saepe deserimus compendio ducti; et, si rectum limitem rupti torrentibus pontes inciderint, circumire cogemur, et, si ianua tenebitur incendio, per parietem exibimus. late fusum opus est et multiplex et prope cotidie novum, et de quo nunquam dicta erunt omnia. quae sint tamen tradita, quid ex his optimum, et si qua mutari, adiici, detrahi melius videbitur, dicere experiar.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
