# Institutio Oratoria 2.14.5

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 2, Chapter 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/2.14.5

igitur rhetorice (iam enim sine metu cavillationis utemur hac appellatione) sic, ut opinor, optime dividetur, ut de arte, de artifice, de opere dicamus. ars erit, quae disciplina percipi debet; ea est bene dicendi scientia. artifex est, qui percepit hanc artem, id est, orator, cuius est summa bene dicere; opus, quod efficitur ab artifice, id est, bona oratio. haec omnia rursus diducuntur in species; sed illa sequentia suo loco, nunc quae de prima parte tractanda sunt, ordiar.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
