Latin
Book 2, Chapter 15
Quintilian, Institutio Oratoria 2.15.38
Not analysed yet
dicam enim non utique quae invenero sed quae placebunt, sicut hoc, rhetoricen esse bene dicendi scientiam; cum reperto quod est optimum, qui quaerit aliud, peius velit. his approbatis, simul manifestum est illud quoque, quem finem vel quid summum et ultimum habeat rhetorice, quod τέλος dicitur, ad quod omnis ars tendit; nam si est ipsa bene dicendi scientia, finis eius et summum est bene dicere.