# Institutio Oratoria 2.17.39-41

Quintilian, Institutio Oratoria, 2.17.39 to 2.17.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/2.17.39

sed an causa vera sit, nescit. ne medicus quidem, an dolorem capitis habeat, qui hoc se pati dicet; curabit tamen, tamquam id verum sit, et erit ars medicina. quid quod rhetorice non utique propositum habet semper vera dicendi, sed semper verisimilia? scit autem esse verisimilia quae dicit. adiiciunt his, qui contra sentiunt, quod saepe, quae in allis litibus impugnarunt actores causarum, eadem in aliis defendant. quod non artis sed hominis est vitium. haec sunt praecipua, quae contra rhetoricen dicantur; alia et minora et tamen ex his fontibus derivata. confirmatur autem esse artem eam breviter. nam sive, ut Cleanthes voluit, ars est potestas via, id est ordine, efficiens, esse certe viam atque ordinem in bene dicendo nemo dubitaverit; sive ille ab omnibus fere probatus finis observatur, artem constare ex perceptionibus consentientibus et coexercitatis ad fine utilem vitae, iam ostendemus nihil non horum in rhetorice inesse.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
