Latin
Book 2, Chapter 19
Quintilian, Institutio Oratoria 2.19.1
Not analysed yet
scio ,quaeri etiam, naturane plus ad eloquentiam conferat an doctrina. quod ad propositum quidem operis nostri nihil pertinet (neque enim consummatus orator nisi ex utroque fieri potest), plurimum tamen referre arbitror, quam esse in hoc loco quaestionem velimus.