Latin
2.2.1 to 2.2.4
Quintilian, Institutio Oratoria 2.2.1-4
Not analysed yet
ergo cum ad eas in studiis vires pervenerit puer, ut, quae prima esse praecepta rhetorum diximus, mente consequi possit, tradendus eius artis magistris erit; quorum in prinis inspici mores oportebit. quod ego non idcirco potissimum in hac parte tractare sum aggressus, quia non in ceteris quoque doctoribus idem hoc examinandum quam diligentissime putem, sicut testatus sum libro priore; sed quod magis necessariam eius rei mentionem facit aetas ipsa discentium. nam et adulti fere pueri ad hos praeceptores transferuntur et apud eos iuvenes etiam facti perseverant; ideoque maior adhibenda tum cura est, ut et teneriores annos ab iniuria sanctitas docentis custodiat et ferociores a licentia gravitas deterreat. neque vero sat est summam praestare abstinentiam, nisi disciplinae severitate convenientium quoque ad se mores astrinxerit.