# Institutio Oratoria 2.21.1-4

Quintilian, Institutio Oratoria, 2.21.1 to 2.21.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/2.21.1

materiam rhetorices quidam dixerunt esse orationem, qua in sententia ponitur apud Platonem Gorgias. quae si ita accipitur, ut sermo quacunque de re compositus dicatur oratio, non materia sed opus est, ut statuarii statua; nam et oratio efficitur arte sicut statua. sin hac appellatione verba ipsa significari putamus, nihil haec sine rerum substantia faciunt. quidam argumenta persuasibilia; quae et ipsa in parte sunt operis et arte fiunt et materia egent. quidam civiles quaestiones; quorum opinio non qualitate sed modo erravit, est enim haec materia rhetorices sed non sola. quidam , quia virtus sit rhetorice, materiam eius totam vitam vocant. alii , quia non omnium virtutum materia sit tota vita, sed pleraeque earum versentur in partibus, sicut iustitia, fortitudo, continentia propriis officiis et suo fine intelliguntur, rhetoricen quoque dicunt in una aliqua parte ponendam, eique locum in ethice negotialem adsignant id est πραγματικόν. ego (neque id sine auctoribus) materiam esse rhetorices iudico omnes res quaecunque ei ad dicendum subiectae erunt. nam Socrates apud Platonem dicere Gorgiae videtur, non in verbis esse materiam sed in rebus. et in Phaedro palam, non in iudiciis modo et contionibus, sed in rebus etiam privatis ac domesticis rhetoricen esse demonstrat.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
