# Institutio Oratoria 2.21.21-23

Quintilian, Institutio Oratoria, 2.21.21 to 2.21.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/2.21.21

Gorgias quidem adeo rhetori de omnibus rebus putavit esse dicendum, ut se in auditoriis interrogari pateretur, qua quisque de re vellet. Hermagoras quoque, dicendo materiam esse in causa et in quaestionibus, omnes res subiectas erat complexus. sed quaestiones si negat ad rhetoricen pertinere, dissentit a nobis; si autem ad rhetoricen pertinent, ab hoc quoque adiuvamur. nihil est enim, quod non in causam aut quaestionem cadat. Aristoteles tres faciendo partes orationis, iudicialem, deliberativam, demonstrativam, paene et ipse oratori subiecit omnia; nihil enim non in haec cadit.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
