# Institutio Oratoria 2.4.29-32

Quintilian, Institutio Oratoria, 2.4.29 to 2.4.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/2.4.29

necesse vero iis, cum eadem iudiciis pluribus dicunt, aut fastidium moveant velut frigidi et repositi cibi, aut pudorem deprehensa totiens audientium memoria infelix supellex, quae sicut apud pauperes ambitiosos pluribus et diversis officiis conteratur: cum eo quidem quod vix ullus est tam communis locus, qui possit cohaerere cum causa nisi aliquo propriae quaestionis vinculo copulatus; appareat alioqui non tam insertum quam adplicitum, vel quod dissimilis est ceteris vel quod plerumque adsumi etiam parum apte solet, non quia desideratur sed quia paratus est: ut quidam sententiarum gratia verbosissimos locos arcessunt, cum ex locis debeat nasci sententia. ita sunt autem speciosa haec et utilia, si oriuntur ex causa; ceterum quamlibet pulchra elocutio, nisi ad victoriam tendit, utique supervacua, sed interim etiam contraria est. verum hactenus evagari satis fuerit.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
