# Institutio Oratoria 2.4.4-6

Quintilian, Institutio Oratoria, 2.4.4 to 2.4.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/2.4.4

vitium utrumque, peius tamen illud, quod ex inopia quam quod ex copia venit. nam in pueris oratio perfecta nec exigi nec sperari potest; melior autem indoles laeta generosique conatus et vel plura iusto concipiens interim spiritus. nec unquam me in his discentis annis offendat, si quid superfuerit. quin ipsis quoque doctoribus hoc esse curae velim, ut teneras adhuc mentes more nutricum mollius alant et satiari velut quodam iucundioris disciplinae lacte patiantur. erit illud plenius interim corpus, quod mox adulta aetas astringat. hinc spes roboris. maciem namque et infirmitatem in posterum minari solet protinus omnibus membris expressus infans. audeat haec aetas plura et inveniat et inventis gaudeat, sint licet illa non satis sicca interim ac severa. facile remedium est ubertati;

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
