# Institutio Oratoria 2.4.41-42

Quintilian, Institutio Oratoria, 2.4.41 to 2.4.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/2.4.41

his fere veteres facultatem dicendi exercuerunt assumpta tamen a dialecticis argumentandi ratione. nam fictas ad imitationem fori consiliorumque materias apud Graecos dicere circa Demetrium Phalerea institutum fere constat. an ab ipso id genus exercitationis sit inventum, ut alio quoque libro sum confessus, parum comperi; sed ne ii quidem, qui hoc fortissime adfirmant, ullo satis idoneo auctore nituntur. Latinos vero dicendi praeceptores extremis L. Crassi temporibus coepisse Cicero auctor est; quorum insignis maxime Plotius fuit.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
