Latin
2.4.8 to 2.4.14
Quintilian, Institutio Oratoria 2.4.8-14
Not analysed yet
quod me de his aetatibus sentire minus mirabitur, qui apud Ciceronem legerit: volo enim se efferat in adolescente fecunditas. quapropter in primis evitandus et in pueris praecipue magister aridus, non minus quam teneris adhuc plantis siccum et sine humore ullo solum. inde fiunt humiles statim et velut terram spectantes, qui nihil supra cotidianum sermonem attollere audeant. macies illis pro sanitate et iudicii loco infirmitas est, et dum satis putant vitio carere, in id ipsum incidunt vitium, quod virtutibus carent. quare mihi ne maturitas quidem ipsa festinet, nec musta in lacu statim austera sint; sic et annos ferent et vetustate proficient. ne illud quidem quod admoneamus indignum est, ingenia puerorum nimia interim emendationis severitate deficere; nam et desperant et dolent et novissime oderunt et, quod maxime nocet, dum omnia timent, nihil conantur. quod etiam rusticis notum est, qui frondibus teneris non putant adhibendam esse falcem, quia reformidare ferrum videntur et nondum cicatricem pati posse. iucundus ergo tum maxime debet esse praeceptor, ut remedia, quae alioqui natura sunt aspera, molli manu leniantur; laudare aliqua, ferre quaedam, mutare etiam, reddita cur id fiat ratione, illuminare interponendo aliquid sui. nonnunquam hoc quoque erit utile, ipsum totas dictare materias, quas et imitetur puer et interim tanquam suas amet. at si tam negligens ei stilus fuerit, ut emendationem non recipiat; expertus sum prodesse, quotiens eandem materiam rursus a me tractatam scribere de integro iuberem; posse enim adhuc eum melius, quatenus nullo magis studia quam spe gaudent. aliter autem alia aetas emendanda est, et pro modo virium et exigendum et corrigendum opus. solebam ego dicere pueris aliquid ausis licentius aut laetius, laudare illud me adhuc, venturum tempus, quo idem non permitterem; ita et ingenio gaudebant et iudicio non fallebantur.