Latin
Book 2, Chapter 5
Quintilian, Institutio Oratoria 2.5.1
Not analysed yet
sed de ratione declamandi post paulum. interim ,quia prima rhetorices rudimenta tractamus, non omittendum videtur id quoque, ut moneam, quantum sit collaturus ad profectum discentium rhetor, si, quemadmodum a grammaticis exigitur poetarum enarratio, ita ipse quoque historiae atque etiam magis orationum lectione susceptos a se discipulos instruxerit; quod nos in paucis, quorum id aetas exigebat et parentes utile esse crediderant, servavimus.