Latin
2.5.17 to 2.5.25
Quintilian, Institutio Oratoria 2.5.17-25
Not analysed yet
nec deerant plura, quae dicerem; sed neminem haec utilitas fugit, atque utinam tam non pigeat facere istud quam non displicebit. quod si potuerit obtineri, non ita difficilis supererit quaestio, qui legendi sint incipientibus. nam quidam illos minores, quia facilior intellectus videbatur, probaverunt; alii floridius genus, ut ad alenda primarum aetatum ingenia magis accommodatum. ego optimos quidem et statim et semper sed tamen eorum candidissimum quemque et maxime expositum velim, ut Livium a pueris magis quam Sallustium, etsi hic historiae maior est auctor, ad quem tamen intelligendum iam profectu opus sit. Cicero ,ut mihi quidem videtur, et iucundus incipientibus quoque et apertus est satis, nec prodesse tantum sed etiam amari potest, tum (quemadmodum Livius praecipit) ut quisque erit Ciceroni simillimus. duo autem genera maxime cavenda pueris puto: unum, ne quis eos antiquitatis nimius admirator in Gracchorum Catonisque et aliorum similium lectione durescere velit; fient enim horridi atque ieiuni; nam neque vim eorum adhuc intellectu consequentur et elocutione, quae tum sine dubio erat optima, sed nostris temporibus aliena est, contenti, quod est pessimum, similes sibi magnis viris videbuntur Alterum, quod huic diversum est, ne recentis huius lasciviae flosculis capti voluptate prava deleniantur, ut praedulce illud genus et puerilibus ingeniis hoc gratius, quo propius est, adament. firmis autem iudiciis iamque extra periculum positis suaserim et antiquos legere, ex quibus si assumatur solida ac virilis ingenii vis, deterso rudis saeculi squalore, tum noster hic cultus clarius enitescet, et novos, quibus et ipsis multa virtus adest. neque enim nos tarditatis natura damnavit, sed dicendi mutavimus genus et ultra nobis quam oportebat indulsimus; ita non tam ingenio illi nos superarunt quam proposito. multa ergo licebit eligere; sed curandum erit, ne iis, quibus permixta sunt, inquinentur. quosdam vero etiam, quos totos imitari oporteat, et fuisse nuper et nunc esse,