Latin
Book 2, Chapter 8
Quintilian, Institutio Oratoria 2.8.14
Not analysed yet
nam sunt haec duo vitanda prorsus: unum ne temptes quod effici non possit, alterum ne ab eo, quod quis optime facit, in aliud, ad quod minus est idoneus, transferas. at si fuerit qui docebitur ille, quem adolescentes senem vidimus, Nicostratus, omnibus in eo docendi partibus similiter utetur, efficietque illum, qualis hic fuit, luctando pugnandoque, quorum utroque certamine iisdem diebus coronabatur, invictum.