# Institutio Oratoria 2.8.9-12

Quintilian, Institutio Oratoria, 2.8.9 to 2.8.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/2.8.9

an si quis ingenio corruptus ac tumidus, ut plerique sunt, incident, in hoc eum ire patiemur? aridum atque ieiunum non alemus et quasi vestiemus? nam si quaedam detrahere necessarium est, cur non sit adiicere concessum? neque ego contra naturam pugno. non enim deserendum id bonum, si quod ingenitum est, existimo, sed augendum addendumque quod cessat. an vero clarissimus ille praeceptor Isocrates, quem non magis libri bene dixisse quam discipuli bene docuisse testantur, cum de Ephoro atque Theopompo sic iudicaret, ut alteri frenis alteri calcaribus opus esse diceret, aut in illo lentiore tarditatem aut in illo paene praecipiti concitationem adiuvandam docendo existimavit, cum alterum alterius natura miscendum arbitraretur? imbecillis tamen ingeniis sane sic obsequendum sit, ut tantum in id, quo vocat natura, ducantur; ita enim, quod solum possunt, melius efficient. si vero liberalior materia contigerit et in qua merito ad spem oratoris simus aggressi, nulla dicendi virtus omittenda est.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
