# Institutio Oratoria 3.1.15-21

Quintilian, Institutio Oratoria, 3.1.15 to 3.1.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/3.1.15

Theophrastus quoque Aristotelis discipulus de rhetorice diligenter scripsit, atque hinc vel studiosius philosophi quam rhetores praecipueque Stoicorum ac Peripateticorum principes. fecit deinde velut propriam Hermagoras viam, quam plurimi sunt secuti; cui maxime par atque aemulus videtur Athenaeus fuisse. multa post Apollonius Molon, multa Areus, multa Caecilius et Halicarnasseus Dionysius. praecipue tamen in se converterunt studia Apollodorus Pergamenus, qui praeceptor Apolloniae Caesaris Augusti fuit, et Theodorus Gadareus, qui se dici maluit Rhodium, quem studiose audisse, cum in eam insulam secessisset, dicitur Tiberius Caesar. hi diversas opiniones tradiderunt, appellatique inde Apollodorei ac Theodorei ad morem certas in philosophia sectas sequendi. sed Apollodori praecepta magis ex discipulis cognoscas, quorum diligentissimus in tradendo fuit Latine Gaius Valgius, Graece Atticus. nam ipsius sola videtur Ars edita ad Matium, quia ceteras missa ad Domitium epistula non agnoscit. plura scripsit Theodorus, cuius auditorem Hermagoran sunt qui viderint. Romanorum primus (quantum ego quidem sciam) condidit aliqua in hanc materiam M. Cato ille censorius, post M. Antonius inchoavit; nam hoc solum opus eius atque id ipsum imperfectum manet. secuti minus celebres; quorum memoriam, si quo loco res poscet, non omittam. praecipuum vero lumen sicut eloquentiae ita praeceptis quoque eius dedit, unicum apud nos specimen orandi docendique oratorias artes, M. Tullius; post quem tacere modestissimum foret, nisi et rhetoricos suos ipse adulescenti sibi elapsos diceret, et in oratoriis haec minora, quae plerumque desiderantur, sciens omisisset. scripsit de eadem materia non pauca Cornificius, aliqua Stertinius, nonnihil paler (Gallio; accuratius vero priores Gallione Celsus et Laenas et aetatis nostrae Verginius, Plinius, Tutilius. sunt et hodie clari eiusdem operis auctores, qui si omnia complexi forent, consuluissent labori meo; sed parco nominibus viventium; ueniet eorum laudi suum tempus, ad posteros enim virtus durabit, non perveniet invidia.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
