Latin
3.1.2 to 3.1.4
Quintilian, Institutio Oratoria 3.1.2-4
Not analysed yet
nec sum ignarus, hoc a me praecipue, quod hic liber inchoat, opus studiosos eius desiderasse, ut inquisitione opinionum, quae diversissimae fuerunt, longe difficillimum, ita nescio an minimae legentibus futurum voluptati, quippe quod prope nudam praeceptorum traditionem desideret. in ceteris enim admiscere temptauimus aliquid nitoris, non iactandi ingenii gratia (namque in id eligi materia poterat uberior), sed ut hoc ipso adliceremus magis iuventutem ad cognitionem eorum, quae necessaria studiis arbitrabamur, si ducti iucunditate aliqua lectionis libentius discerent ea, quorum ne ieiuna atque arida traditio averteret animos et aures praesertim tam delicatas raderet uerebamur. qua ratione se Lucretius dicit praecepta philosophiae carmine esse complexum; namque hac, ut est notum, similitudine utitur: ac veluti pueris absinthia taetra medentes cum dare conantur, prius oras pocula circum aspirant mellis dulci flauoque liquore, et quae sequuntur.