# Institutio Oratoria 3.1.6-13

Quintilian, Institutio Oratoria, 3.1.6 to 3.1.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/3.1.6

illi autem probant qualecunque ingressi sunt iter, nec facile inculcatas pueris persuasiones mutaveris, quia nemo non didicisse mavult quam discere. est autem, ut procedente libro patebit, infinita dissensio auctorum, primo ad ea, quae rudia atque inperfecta adhuc erant, adiicientibus quod inuenissent scriptoribus, mox, ut aliquid sui viderentur adferre, etiam recta mutantibus. nam primus post eos, quos poetae tradiderunt, movisse aliqua circa rhetoricen Empedocles dicitur. artium autem scriptores antiquissimi Corax et Tisias Siculi, quos insecutus est vir eiusdem insulae Gorgias Leontinus, Empedoclis, ut traditur, discipulus. is beneficio longissimae aetatis (nam centum et novem vixit annos) cum multis simul floruit, ideoque et illorum, de quibus supra dixi, fuit aemulus et ultra Socraten usque duravit. Thrasymachus Chalcedonius cum hoc et Prodicus Cius et Abderites Protagoras, a quo decem milibus denariorum didicisse artem, quam edidit, Euathlus dicitur, et Hippias Elius et, quem Palameden Plato appellat, Alcidamas Elaïtes. Antiphon quoque et orationem primus omnium scripsit et nihilo minus et artem ipse composuit et pro se dixisse optime est creditus, etiam Polycrates, a quo scriptam in Socraten diximus orationem, et Theodorus Byzantius ex iis et ipse, quos Plato appellat λογοδαιδάλους horum primi communes locos tractasse dicuntur Protagoras, Gorgias, adfectus Prodicus et Hippias et idem Protagoras et Thrasymachus. Cicero in Bruto negat ante Periclea scriptum quidquam, quod ornatum oratorium habeat; eius aliqua ferri. equidem non reperio quidquam tanta eloquentiae fama dignum; ideoque minus miror esse, qui nihil ab eo scriptum patent, haec autem, quae feruntur, ab alis esse composite. his successere multi, sed clarissimus Gorgiae auditorum Isocrates, quanquam de praeceptore eius inter auctores non convenit; nos autem Aristoteli credimus. hinc velut diversae secari coeperunt viae.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
