# Institutio Oratoria 3.11.12-18

Quintilian, Institutio Oratoria, 3.11.12 to 3.11.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/3.11.12

Firmamentum autem verbis ipsius ponam: si velit Orestes dicere eiusmodi animum matris suae fuisse in patrem suum, in se ipsum ac sorores, in regnum, in famam generis et familiae, ut ab ea poenas liberi potissimum sui petere debuerint. utuntur alii et talibus exemplis: qui bona paterna consumpserit, ne contionetur; in opera publica consumpsit; quaestio, an, quisquis consumpserit, prohibendus sit: iudicatio, an, qui sic. vel , ut in causa militis Arrunti, qui Lusium tribunum vim sibi inferentem interfecit, quaestio, an iure fecerit, ratio, quod is vim afferebat; iudicatio, an indemnatum, an tribunum a milite occidi oportuerit. alterius etiam status quaestionem, alterius iudicationem putant. quaestio qualitatis, an recte Clodium Milo occiderit. iudicatio coniecturalis, an Clodius insidias fecerit. ponunt et illud, saepe causam in aliquam rem dimitti, quae non sit propria quaestionis, et de ea iudicati. A quibus multum dissentio. nam et illa quaestio, an omnes, qui paterna bona consumpserint, contione sint prohibendi, habeat oportet suam iudicationem. ergo non alia quaestio alia iudicatio erit, sed plures quaestiones et plures iudicationes. quid ? non in causa Milonis ipsa coniectura refertur ad qualitatem? nam si est insidiatus Clodius, sequitur, ut recte sit occisus. cum vero in aliquam rem missa causa recessum est a quaestione, quae erat, et hic constituta quaestio, ubi iudicatio est. paulum in his secum etiam Cicero dissentit. nam in Rhetoricis (quemadmodum supra dixi) Hermagoran est secutus; in Topicis ex statu effectam contentionem κρινόμενον existimat, idque Trebatio, qui iuris erat consultus, adludens qua de re agitur appellat; quibus id contineatur, continentia, quasi firmamenta defensionis, quibus sublatis defensio nulla sit;

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
