# Institutio Oratoria 3.5.1-2

Quintilian, Institutio Oratoria, 3.5.1 to 3.5.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/3.5.1

omnis autem oratio constat aut ex iis, quae significantur, aut et iis, quae significant, id est rebus et verbis. facultas orandi consummatur natura, arte, exercitatione, cui partem quartam adiiciunt quidam imitationis, quam nos arti subiicimus. tria sunt item, quae praestare debeat orator; ut doceat, moveat, delectet. haec enim clarior divisio quam eorum, qui totum opus in res et in adfectus partiuntur. non semper autem omnia in eam quae tractabitur materiam cadent. erunt enim quaedam remotae ab adfectibus, qui ut non ubique habent locum, ita quocunque irruperunt, plurimum valent.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
