# Institutio Oratoria 3.6.14-16

Quintilian, Institutio Oratoria, 3.6.14 to 3.6.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/3.6.14

cui non accedo equidem; nam est vero propius quod contra dicitur, nullam esse litem, si is, cum quo agatur, nihil respondeat, ideoque fieri statum a respondente. mea tamen sententia varium id est, et accidit pro condicione causarum, quia et videri potest propositio aliquando statum facere, ut in coniecturalibus causis; utitur enim coniectura magis qui agit, (quo moti quidam eundem a reo infitialem esse dixerunt) et in syllogismo tota ratiocinatio ab eo est qui intendit. sed quia videtur illic quoque necessitatem hos status exsequendi facere qui negat, (is enim si dicat, non feci, coget adversarium coniectura uti; et si dicat, non habes legem, syllogismo) concedamus ex depulsione nasci statum. nihilominus enim res eo revertetur, ut modo is qui agit, modo is cum quo agitur, statum faciat.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
