# Institutio Oratoria 3.6.18-20

Quintilian, Institutio Oratoria, 3.6.18 to 3.6.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/3.6.18

quid ? quod eadem quaestio potest eundem vel accusatorem facere vel reum: Qui artem ludicram exercuerit, in quattuordecim primis ordinibus ne sedeat; qui se praetori in hortis ostenderat neque erat productus, sedit in quattuordecim ordinibus. nempe intentio est: artem ludicram exercuisti; depulsio: non exercui artem ludicram; quaestio: quid sit artem ludicram exercere? si accusabitur theatrali lege, depulsio erit rei; si excitatus fuerit de spectaculis et aget iniuriarum, depulsio erit accusatoris. frequentius tamen illud accidet, quod est a plurimis traditum. effugerunt has quaestiones qui dixerunt, status esse id, quod appareat ex intentione et depulsione, ut fecisti , non feci aut recte feci.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
