# Institutio Oratoria 3.6.26-27

Quintilian, Institutio Oratoria, 3.6.26 to 3.6.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/3.6.26

hanc autem videri volunt speciem illius temporis, ut aestatem vel hiemem; huic subiicitur ille in pestilentia comissator. actum , id est πρῆξιν, quod eo referunt, sciens commiserit an insciens? necessitate an casu? et talia. numerum , qui cadit in speciem quantitatis, an Thrasybulo triginta praemia debeantur, quia tot tyrannos sustulerit? causam , cui plurimae subiacent lites, quotiens factum non negatur, sed quia iusta ratione sit factum, defenditur. τρόπον, cum id, quod alio modo fieri licet, alio dicitur factum; hinc est adulter loris caesus vel fame necatus. occasionem factorum, quod est apertius, quam ut vel interpretandum vel exemplo sit demonstrandum, tamen ἀφορμὰς ἔργων vocant.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
