Latin
3.6.35 to 3.6.36
Quintilian, Institutio Oratoria 3.6.35-36
Not analysed yet
nam idem dicit Apollodorus, cum quaestionem aut in rebus extra positis, quibus coniectura explicatur, aut in nostris opinionibus existimat positam, quorum illud πραγματικόν, hoc περὶ ἐννοίας vocat; idem, qui ἀπρόληπτον et προλημπτικόν dicunt, id est dubium et praesumptum, quo significatur de quo liquet. idem Theodorus, qui de eo, an sit ,et de accidentibus ei quod esse constat, id est περὶ οὐσίας καὶ συμβεβηκότων existimat quaeri. nam in his omnibus prius genus coniecturam habet, sequens reliqua. sed haec reliqua Apollodorus duo vult esse, qualitatem et de nomine, id est finitivam; Theodorus, quid, quale, quantum, ad aliquid.