# Institutio Oratoria 3.6.37

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 3, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/3.6.37

sunt et qui de eodem et de alio modo qualitatem esse modo finitionem velint. In duo et Posidonius dividit, vocem et res. in voce quaeri putat an significet, quid, quam multa, quo modo? in rebus coniecturam, quod κατ᾽ αἴσθησιν vocat, et qualitatem, et finitionem, cui nomen dat κατ᾽ ἔννοιαν, et ad aliquid. unde et illa divisio est, alia esse scripta, alia inscripta.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
