Latin
3.6.38 to 3.6.40
Quintilian, Institutio Oratoria 3.6.38-40
Not analysed yet
Celsus Cornelius duos et ipse fecit status generales, an sit? quale sit? priori subiecit finitionem, quia aeque quaeratur an sit sacrilegus, qui nihil se sustulisse de templo dicit et qui privatam pecuniam confitetur sustulisse. qualitatem in rem et scriptum dividit. scripto quattuor partes legales, exclusa translatione; quantitatem et mentis quaestionem coniecturae subiecit. est etiam alia in duos dividendi status ratio, quae docet, aut de substantia controversiam esse, aut de qualitate; ipsam porro qualitatem aut in summo genere consistere aut in succedentibus. de substantia est coniectura. quaestio enim tractatur rei, an facta sit? an fiat? an futura sit? interdum etiam mentis; idque melius, quam quod iis placuit, qui statum eundem facti nominaverunt, tanquam de praeterito tantum et tantum de facto quaereretur.