Latin
3.6.47 to 3.6.53
Quintilian, Institutio Oratoria 3.6.47-53
Not analysed yet
quattuor fecit Athenaeus, προτρεπτικὴν στάσιν vel παρορμητικήν, id est exhortativum, qui suasoriae est proprius; συντελικήν, qua coniecturam significari magis ex his, quae sequuntur, quam ex ipso nomine apparet; ὑπαλλακτικήν ea finitio est, mutatione enim nominis constat; iuridicialem, eadem appellatione Graeca qua ceteri usus. nam est, ut dixi, multa in nominibus differentia. sunt qui ὑπαλλακτικήν translationem esse existiment, secuti hanc mutationis significationem. fecerunt alii totidem status, sed alios, an sit? quid sit? quale sit? quantum sit? ut Caecilius et Theon. Aristoteles in rhetoricis, an sit ,quale ,quantum ,et quam multum sit? quaerendum putat. quodam tamen loco finitionis quoque vim intelligit, quo dicit quaedam sic defendi, sustuli ,sed non furtum feci; Percussi, sed non iniuriam feci. posuerat et Cicero in libris rhetoricis, facti, nominis, generis, actionis; ut in facto coniectura, in nomine finitio, in genere qualitas, in actione ius intelligeretur. iuri subiecerat translationem. verum hic legales quoque quaestiones alio loco tractat ut species actionis. fuerunt qui facerent quinque, coniecturam, finitionem, qualitatem, quantitatem, ad aliquid. Theodorus quoque, ut dixi, iisdem generalibus capitibus utitur. an sit? quid sit? quale sit? quantum sit? ad aliquid. hoc ultimum maxime in comparativo genere versari putat, quoniam melius ac peius, maius et minus nisi alio relata non intelliguntur. sed in illas quoque translativas, ut supra significavi, quaestiones incidit, An huic ius agendi sit? vel, facere aliquid conveniat? an contra hunc? an hoc tempore? an sic? omnia enim ista referri ad aliquid necesse est. alii sex status putant, coniecturam, quam γένεσιν vocant, et qualitatem, et proprietatem, id est μετάστασις quo verbo finitio ostenditur, et quantitatem, quam μετάστασις; dicunt, et comparationem, et translationem, cuius adhuc novum nomen inventum est μετάστασις novum, inquam, in statu, alioqui ab Hermagora inter species iuridiciales usitatum.