# Institutio Oratoria 3.6.64

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 3, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/3.6.64

sed non sustineo esse conscius mihi dissimulati (in eo praesertim opere, quod ad bonorum iuvenum aliquam utilitatem componimus) in ulla parte iudicii mei. nam et Hippocrates, clarus arte medicinae, videtur honestissime fecisse, quod quosdam errores suos, ne posteri errarent, confessus est; et M. Tullius non dubitavit aliquos iam editos libros aliis postea scriptis ipse damnare, sicut Catulum atque Lucullum et hos ipsos, de quibus modo sum locutus, artis rhetoricae.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
